Aeschylus Rhodius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Aeschylus Rhodius (Graece Αἰσχύλος ὁ Ῥόδιος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Alexandri Macedonis et Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit anno 332 a.C.n. ab Alexandro in insula nativa praepositus, annoque 330 a.C.n. militibus in Aegypto praefectus. Anno 319 a.C.n. pecunia quam e Cilicia in Macedoniam Aeschylus advehebat ab Antigono iuxta Ephesum retenta est. Ab eo tempore fortasse ipse se ad Antigonum iunxit. Anno enim 311 a.C.n. in litteris ab Antigono urbi Scepsidi missis (OGIS 5) Aeschylum quendam (an Rhodius sit, nescitur) legatum cum Demarcho Taronis filio ad Cassandrum missum esse fertur. Post pacem eodem anno sanctam cum Aristodemo et Hegesia in Aegyptum ad Ptolemaeum missus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!