Aemilia Schindler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aemilia Schindler (nata in Alt Moletein, Moravia tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinens die 22 Octobris 1907; mortua in Strausberg iuxta Berolinum die 5 Octobris 2001) fuit mulier Austro - Germanica.

Aemilia Schindler, quae anno 1928 Anschario Schindler nupserat, inter Bellum Orbis Terrarum II una cum eo Iudaeis et aliis a Nazistis persecutis auxilium dedit, accurate hi in officina eorum operam dabant et Anscharius simulabat eos primarios esse ad bellum vincendum.

De Anscharii, qui die 18 Iulii 1967 titulum iusto inter gentes accepit, rebus gestis Australianus scriptor Thomas Keneally librum "Schindler's List" (Latine: Index Schindler) appellatum scripsit, a quo in anno 1993 eodem nomine pellicula educta est.

Huius operis gratia etiam Aemilia accurate anno 1993 decorata est titulo iusto inter gentes.

Nexus externi [recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!