Aelia Eudocia

E Vicipaedia
Wikidata Aelia Eudocia
Res apud Vicidata repertae:
Aelia Eudocia: imago
Aelia Eudocia: imago
Nativitas: 400s; Athenae
Obitus: 21 Octobris 460, 20 Octobris 460; Hierosolyma
Patria: Imperium Romanum Orientale
Nomen nativum: Athenais, Athenaïs

Familia

Genitores: Leontius;
Coniunx: Theodosius II
Proles: Licinia Eudoxia
Familia: Domus Theodosiana

Memoria

Sanctus (feriae die August 13)
Sancta Eudocia: imago saeculi X

Aelia Eudocia, ante baptismum Athenaïs, a posterioribus Sancta Eudocia nuncupata, fuit mulier imperatoris Theodosii II, qui ab anno 408 usque ad annum 450 Imperium Romanum Orientale tenuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Athenis nomine Athenaïs nata est. Mater motua est, cum Athenais XIII annum ageret. Pater Leontius philosophus neoplatonicus Atheniensis erat, frater Flavius Asclepiodotus, consul anni 423, erat. Filiam unam Liciniam Eudoxiam genuit cum Valentiniano III marito.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam pater mortuus est, fidem Christianam et nomen Aeliam Eudociam accepit, ut die 7 Iunii 421 uxor imperatoris Theodosii fieret. Filiam Liciniam Eudoxiam genuit, quae postea Valentiniano III imperatori nupsit. Filiam alteram Flacillam et filium Arcadium - is iam iuvenis mortuus est - genuit. Ab anno 438, postquam iurgium cum Aelia Pulcheria sorore imperatoris ortum est, Hierosolymarum vixit, ubi etaim mortua est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Ferdinandus Gregorovius, Athenaïs - Geschichte einer Byzantinischen Kaiserin, Lipsiae anno 1882
  • Julia Burman: "The Athenian Empress Eudocia" in Post-Herulian Athens. Aspects of Life and Culture in Athens A.D. 267–529 ed. Paavo Castrén (Helsinkii 1994) pp. 63–87.
  • Peter van Deun, "The poetical writings of the Empress Eudocia: an evaluation" in Early Christian poetry. A collection of essays edd. J. den Boeft, A. Hilhorst (Lugduni Batavorum 1993) pp. 273–282.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Biographia Aeliae Eudociae a Geoffrey Greatrex scripta apud www.roman-emperors.org (Anglice)

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!