Adolphus Nicolás

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adolphus Nicolás Pachón

Adolphus Nicolás Pachón (natus in Villamuriel de Cerrato in provincia Palenciae 29 Aprilis 1936) est presbyter catholicus. Ab anno 2008 est praepositus generalis Societatis Iesu. In Societatem Iesu anno 1953 ingressus est. Homo Hispanicus, in Iaponia maximam partem vitae suae degebat. Est etiam philosophus ac theologus, educatus Matriti Tocioneque.