Adolphus Eichmann
E Vicipaedia
Adolphus Eichmann (natus apud Solingen Rhenaniae-Palatinatus die 19 Martii 1906; Ramlae Israelis supplicio affectus die 31 Maii 1962) fuit vir militaris nazista qui magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem Nazistam. Inter alia Wannsee Conventus inter quem quindecim Nazistarum ducum die 20 Ianuarii 1942 Iudaeorum holocaustum ordinaverunt interfuit.
Post Bellum Orbis Terrarum II, Eichmann a Germania Argentinam fugit, ubi multos annos quietus vixit; sed anno 1960, milites Israeliani eum invenerunt et deprehenderunt. In ius vocatus propter horrenda delicta die 15 Decembris 1961 capite damnatus est, et die 31 Maii 1962 supplicio affectus est.
Bibliographia [recensere]
- Hannah Arendt. 1964. La banalità del male: Eichmann a Gerusalemme. Mediolani. ISBN 88-07-81640-7.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Eichmann spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
