Adolphus Ehlers

E Vicipaedia

Adolphus (Theod. Adolf) Ehlers (natus die 21 Februarii 1898 Bremae, mortuus die 20 Maii 1978 eodem loco) vir publicus Theodiscus et sodalis primo KPD, deinde SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius opifex fuit, Adolphus cum multis fratribus educabatur. Annis 1912 - 1915 tirocinium adiutoris commercii fecit. Deinde in taberna vestium operam dedit. Annis 1916 - 1918 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit atque saepe sauciatus est. Bello finito primo opere vacans erat, deinde ab anno 1919 in navaliis laboravit. Ad usque annum 1923 ibi praeses consilii opificum fuit. Ab anno 1931 iterum opere vacand erat.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Anno 1921 ad factionem KPD accessit et anno 1923 legatus ad Civitatem Bremensem (i.e. parlamentum) electus est. Anno 1924 e factione exclusus est, quod a consiliis factionis dissentiret. Sed anno 1926 iterum in KPD acceptus est. Anno 1927 non iam candidatus legati Civitatis erat et anno 1930 iterum exclusus est. Anno 1932 ad Factionem Socialisticam Opificum Germaniae transiit. Ab anno 1933, cum Nazistae Germaniae rerum potiti essent, Ehlers clam resistebat. Ab anno 1938 iterum in navaliis Bremensibus laboravit. Bello Orbis Terrarum II finito Ehlers primo ad Communisticam factionem rediit, sed anno 1946 ad SPD transiit. Annis 1945 - 1948 senator Bremensis salutis publicae fuit. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1948 - 1960 senator rerum internarum et postea vicarius magistri civium Gulielmi Kaisen erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]