Adolphus Arndt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adolphus Arndt (as laevam)

Adolphus Arndt (natus die 12 Martii 1904 Regiomontii (Borussia Orientalis), mortuus 13 Februarii 1974 Cassalae) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius professor iurisprudentiae in universitate Regiomontano erat. Familia cum Adolpho puero Berolinum movit. Ibi gymnasium frequentavit et testimonium maturitatis accepit. Deinde Marburgi Berolinique iurisprudentiae, oeconomiae atque philosophiae studebat. Anno 1926 doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1927 Berolini causidicus operam dedit, e.g. inter alia anno 1929 in iudicio Georgii Grosz atheismi accusati. Ab anno 1932 iudex fuit et in Iosephum Goebbels ducem Nazistarum graviter egit. Anno 1933 itaque e magistratu dimissus est. Deinde iterum causidicus operam dedit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam pro tempore in carcere iactus est.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis Terrarum II finito Arndt delator publicus Marburgi factus est et deinde ad usque annum 1949 administer publicus in administerio iustitiae Hassiae fuit. Anno 1946 sodalis factionis SPD factus est. Anno 1949 legatus ad primam Dietam Foederalis Germaniae electus est. Hoc officio ad usque annum 1969 fungebatur. Praeterea ad annum 1964 inter regentes factionis fuit. A die 11 Martii 1963 ad usque 31 Martii 1964 senator Berolini scientiae et culturae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]