Ademarus II de Pictavia (comes Valentinensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ademarus II de Pictavia, qui anno fere 1250 mortuus est, filius Guillelmi I, fuit comes Valentinensis ab anno fere 1188/1189. Uxorem duxit Philippam de Fay, e qua genuit:

Breviter anno 1209 particeps fuit expeditionis sacrae in Albigenses. Mox pro domino suo Raimundo Tolosano contra Simonem de Monteforti militavit. Anno 1214 ad foedera concludenda filium suum Guillelmum cum filia Simonis Amicia desponsavit. Hoc matrimonium nunquam evenit.

Ademarus de Pictavia cum trobatoribus Raimbaldo de Vaqueiracio et Perdigon partimentum tripertitum fecit, incipit Senher n'Aymar, chauzes de tres baros.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!