Accentus adverbialis
E Vicipaedia
Accentus adverbialis, est lineola obliqua sinistrorsùm directa, quae à saeculo sedecimo usque ad saeculum undevicesimum (et ultrà saepè) in usu erat ad adverbia indicanda ne nascatur confusio in lectione et ut rapidiùs sine haesitatione libri et scripta legi possint.
Fortè primus typographus qui usus est hoc accentu adverbiali erat Frobenius.
In omnibus libris veterioribus inveniuntur.
Tempore cùm homines multùm latinè legebant ita sine haesitatione rapidiùs legere poterant quod non fit cùm desunt tales accentûs propter confusiones inter adverbia et adiectivos.
Exemplaria[recensere]
- Optimè fecisti.
- Fortè primus fuit.
- Primùm vidi = (prima vice ego vidi) (non idem est ac: "primum vidi" = primum hominem vidi)
- Cum eo venit = venit cum hoc homine. Cùm eò venit = quando ad hunc locum venit