Latinitas bona

Abundius (sanctus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Novi Comi: frons basilicae sancto Abundio dicata

Abundius, qui Thessalonicae natus est, anno 449 Novi Comi episcopus factus est et fortasse 468 anno mortuus est. Novi Comi patronus die 31 Augusti mensis celebratur. Christiana religio per eum solum in Novocomensis agri incolis diffusa est.

Abundius tum in pontificis legatis tantas primas partes egit, ut a Leone papa anno 450 ad Constantinopolitanam synodum missus est ad persuadendum Orientis clerum ut monophysistica praecepta repudiaret, quae confitentur solam Dei naturam in Christo. In synodo, Abundius usus est Graeco interprete, ergo manifestum est eum esse natione ac lingua Latinum (et non Thessalonicensem sicut antiqua Novocomensis memoria ferret), et adeptus est agnitionem atque extimationem apud potentiores Orientis episcopos, e quibus Theodoretus Cyrrhites, qui sequentibus theologicis disputationibus tantum capturus erat. Abundius, hac gentium auctoritate quoque fretus, in Novocomensi territorio evangelizandi operam amplificavit, cum uteretur fortasse singulari fultura, praeter oppidum, Insula Comacena, ubi per longa tempora habitabat. Verisimile est episcopi operam auxisse sacrorum aedes, circa quas baptizatis proveniebant coemeteri areae quae VI saeculo vertente amplius creturae erant. Sua morte, verisimiliter anno 468, Abundius tumulo illatus est in Apostolorum basilica, quae post pauca decennia ex eo nomen acceptura erat, propter magnam popularem venerationem quae eius corpus colebat.