Aborigines (mythologia)
Aborigines (Graece: Βορειγόνοι[1] vel Αβοριγινες) in mythistoria Romana fuerunt antiquissimi Latii incolae, sic dicti quod "ab origine" ibi vixisse credebantur atque velut ex arboribus geniti fuisse.[2] Nonnulli eruditi hodierni putant veri populi nomen quidem subesse, sed populari etymologia immutatum[3] ut hanc significationem acciperet. Eorum reges hoc ordine nobis traditi sunt: Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus.
Index |
[recensere] De Aboriginibus apud Vergilium et Livium
Cum Aeneas et Troiani ad oras Italiae appulerunt, primum cum Aboriginibus et eorum rege Latino bellum gesserunt. Mox vero, pace facta, rex Latinus, ominibus et responsis deum admonitus, filiam suam Laviniam Aeneae in matrimonium dedit. Tum ambo populi, Troiani et Aborigines, in unum coaluerunt, regnantibus paribus auspiciis Aenea et Latino. Bellum adversus Rutulos et eorum regem Turnum pariter sustinuerunt : victores quidem fuere sed Latinus pugnando interiit. Tum Aeneas populum suum in honorem mortui regis uno nomine appellavit Latinos. Ab illo tempore nec Troiani nec Aborigines iam fuere.
A poetis regis Latini populo saepe nomen Laurentes inditur, a Laurento oppido ductum. Nam nomen Aborigines cum metro dactylico carminum epicorum non congruit. Nihilo minus Vergilius, ut vult commentator Servius, ad eorum nomen alludit, cum canit: "alii ab origine reges."[4]
[recensere] De diversa traditione
Sic quidem Vergilius et Livius. Nonnulli vero docti homines antiqui diversam traditionem rettulerunt, ut Marcus Cato: dum origines Romanas cum historia Graeca nectere volunt, adfirmant antiquitus non in Italia vixisse Aborigines, sed e Graecia expulsos et errantes in Latium pervenisse (incertum quo tempore vel e qua parte Graeciae). Ita Origo gentis Romanae, libellus quarto saeculo scriptus, aliam etymologiam, fortasse a Varrone ortam, refert: primum Aberrrigines, quod post diluvium per terras errabant, dictos esse, deinde mutatione unius vocis Aborigines.
[recensere] De sensu hodieno
Hodie aborigines usquequaque terrarum dicuntur gentes quae eo loco oriundae videntur, ubi etiamnunc vivunt (quod scilicet ad aeternitatem referri non potest!), et saepe agris suis ab Europaeis colonis spoliati sunt. Sunt enim aborigines in Australia, in insulis Oceani Pacifici, etc.
[recensere] Notae
[recensere] Fontes
- Cato, libro primo de Originibus, fragmenta 4–6.
- Dionysius Halicarnassensis, libro primo de Antiquitatibus Romanis 9–13.
- Iustinus, libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo.
- Lycophron, Alexandra 1253.
- Origo gentis Romanae, capitibus 3–5.
- Sallustius, De coniuratione Catilinae, capitulo sexto.
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capitibus 1–2.
- Vergilius, libro septimo et octavo Aeneidis: passim.