Abgarus V

E Vicipaedia
Icona Abgari mandylion gestantis saeculi 10, monasterium sanctae Catharinae in Monte Sinaitico

Abgarus V, cognomine Ukkâmâ (»Niger«), ab anno 9 usque ad annum 46 rex Edessae fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Eusebius Pamphili († anno 339 vel 340), in «Historia ecclesiastica» sua (I, 13), narrat Abgarum, morbo captum gravi, per epistolam, ab Iesu sanationem petiisse eumque invitasse ad domicilium collocandum Edessae. Deinde narrat Iesum, etiam per epistolam, respondisse se non posse Edessam venire, sed, post ascensionem suam, ei unum e discipulis suis sanationis causa missurum esse. Hoc epistolarum commercium Eusebius transcripsit iuxta litteras Syras in archivo Edessae repertas. Post ascensionem Iesu — ut Eusebius tradit — Thomas Apostolus Thaddaeum, unum e septuaginta Iesu discipulis, Edessam misit, ut Abgarum sanaret atque ei suisque Evangelium praedicaret.

Abgari historia, postea, rebus gestis ornata et in linguas diversas translata est. Propositum tamen historiae, uti aiunt periti, illuc respiciebat, ut fidei christianae Edessae apostolicam daret originem. Ipsa vero historia verisimiliter ficta est. Item probabiliter fictum est, quod, sub regno Abgari IX (ab anno 176 ad annum 213), familia regalis fidem christianam amplexa sit eamque ad statum publicae religionis, circa annum 200, evexerit. Verisimiliter Kûnê fuit primus episcopus Edessae circiter anno 300.

Epistola Abgari ad Iesum Christum[recensere | fontem recensere]

Abgarus, rex Edessae, Iesu Christo, Conservatori nostro bono, qui Hierosolymae est, salve. Dicitur mihi te curare homines sine medico ac sine herbis. Dicitur mihi homines caecos curari; homines claudos surgere ambulareque; te purgare leprosos; te eiicere diabolos; te dare salutem eis diu aegris; ac te tollere mortuos. Haec omnia me obstupefaciunt, ut credam aut te esse deum ipsum, qui veniat ex caelis ac omnes haec omnia; aut te esse filium dei. Sic ergo tibi scribo, rogans te huc iter facere ad me curandum. Ego enim diu aeger fui. Dicitur enim mihi Iudaeos te deridere odisseque. Parva enim est mea civitas, sed munda, ac satis magna nobis duobus.

Epistola Iesu Christi ad Abgarum[recensere | fontem recensere]

Abgare rex, bonum est te credere mihi, quem nunquam vidisti. Dicitur enim eos, qui me vident, non credere mihi; ac eos, qui me non vident, credere in me ac vivere. Ad illam partem tuae epistolae rogantem me Edessam iter facere, te docendum est mihi: iuravi meas res gestas in hac terra exsequi, ac tunc transportari illic ei, qui me huc misit. Tunc, quando ego acceptus ero, unum meum apostolum mittam, qui te curabit ac tibi vitam dabit, tibi ac omnibus tecum.

Epistolarum conclusio[recensere | fontem recensere]

Haec epistola missa est Iesu Christo, Hierosolymae, ab Abgaro, rege Edessae, per suum pedisecum, Ananiam nomine, rogans nostrum dominum Edessam venire.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]