Abbas Petrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abbas Petrus, anno 1999 visus.

Abbas Petrus (vulgo Abbé Pierre), natus Henricus Marie Iosephus Grouès (vulgo Henri Marie Joseph Grouès) die 5 Augusti 1912 Lugduni, mortuus die 22 Ianuarii 2007, fuit sacerdos Catholicus Romanus, socius French Resistance per secundum bellum mundanum, et deputy Motus Republicani Popularis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Francogallus, resistens in bello mundano secundo contra Germanos, qui condidit anno 1949 "Comites Emmaüs", ex nomine vici in Evangelio secum dum Lacam, institutionem caritatis laicam adiuturam pauperes et profugos et fundationem abbatis Petri ad domum miserorum nominatorum Francogallice "Sans domicile fixe" i.e. sine domicilio fixa (SDF). Abhinc multos annos habebatur in inquisitis opinionis in numero primi hominis praelati inter Gallos.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Natus est Henricus Grouès die 5 Augusti 1912 in oppidanorum divitum familia Lugduni in Francia. Pater suus sericorum fabricam habebat. Est quintus mas octo puerorum. A puero, vult fieri ut «Sanctus Franciscus vel Napoleo». In adulescentia, particeps exploratorum est: cognomen suum est «Fiber meditans».

Initium sacerdotii[recensere | fontem recensere]

Henricus Grouès sedecim annos habet cum Deo vitam dedicare statuit. Asisii, in itinere, audit primum Sancti Francisci historiam, atque viam incommodam summae paupertatis in ceterorum servitio elegit. Natus 19 annos, postquam dedit omnia bona hereditatemque miseris, in monachos Capucinos intrat in monasterio Nostrae Dominae boni auxilii (Francogallice: Notre-Dame du bon secours). Factus frater Philippus, sacerdos ordinatus est die 24 Augusti 1938.

Secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Decurio delectus in exercitum in anno 1939, post cladem invenitur vicarius in ecclesia Cathedrali Gratianopolis. Vespere, deprehensis Iudaeis in Vel d’hiv (h.e., in velodromo hiberno), duo homines ianuam percutiunt; mulieres et pueri eorum deprehensi sunt modo. Quos abscondit et componit coniuratos ut fugiant in Helvetiam. Altos montes cum duce urbis Chamonix transit ille vir triginta annorum qui Resistentiae nomen capit Abbatem Petrum (nomen falsum quod servabit usque ad obitum) adiuvabitque multos viros mulieresque in discrimine ut colles niveos altos 3000 metra transeant ad libertatem. Apud Sororem Nostrae Dominae Sion (Francogallice: Notre dame de Sion) falsas chartas fingere discit. Mense Maio 1944, Germani eum deprehendunt, sed prospere evadit et Algeriam adit in aeroplano, absconditus in sacco cursuali.

Membrum conventus nationis[recensere | fontem recensere]

Murtha Mosella eligente eum membrum conventus nationis in partibus MRP (id es Motus Republicanus Popularis, Francogallice Mouvement républicain populaire), Abbas Petrus contendit studio hominibus sine domu, et conventus stipendia civitatibus necessariis constructis post bellum dat.

Communio Emmaüs condita[recensere | fontem recensere]

Anno 1949, condidit in Neuilly Plaisance (in Sequana-Sancto Dyoniso, in septrentrione Lutetiae) communionem Emmaüs, cum Georgo, quondam captivo bibone, qui optabat mortem voluntariam, ex carcere laborum coactorum Caiennae (in Guiana Francogallica). Georgus factus est primus «comes» communionis. Philosophia huius coepti est «Adiuva te, Caelum adiuvabit te». Colligendis pannis, construendis domibus, non proletarii habentur sed superflua divitum recuperant, granaria cellasque vacuant et pauperibus domos transitorias dant contra exclusionem socialem. Nunc, quingenta annis tardius, Emmaus est communio laica inserta in quadraginta nationibus, in Asia, in Africa, in Europa. In Francia, paene quattuor milia comites in 114 communionibus vivunt laborantque.

Hieme 1954[recensere | fontem recensere]

Est? maximum frigus in Francia. Die 1 Februarii 1954, Abbas Petrus invocat Gallos ut benifici pauperibus qui non habeant tecta sint in microphono radiophonico Radio Luxembourg: «Amici mei, auxilium! Mulier modo mortua est frigore, hac nocte, tertia hora, in via Sebastopol {via misera Lutetiae} manu strigenda Charta qua expulsa erat nudius tertius. Hac nocte, vel maxime cras mane nobis opus est et tegmnibus, et vestitibus lanatis, et fasciis et digitalibus. Quaecumque autem vobis licet dare, in nomine Dei.» In terra vix reconstructa post secundum bellum mundanum, in qua «cubantes foris», ut aiunt illo tempore, multi sunt, cum Sequana gelu caperetur, Abbatis Petri vocatio inauditum impetum beneficiorum provocat: est «insurrectio caritatis»; est autem initium claritatis Abbatis Petri.

Pugnae Abbatis Petri[recensere | fontem recensere]

Per Triginta Annos Gloriosos, ad obscuritatem redit. Tamen, aeternis peregrino pallio, grandibus perspicillis, birreto, caligis vestitus, cum barba baculoque, eos qui appellantur “novi pauperes” defendit in annis 1980. Anno 1984, apostolus “hominum sine tectis” “Argentarium alimentare” impellit cum “Exercitu salutis” (institutione Protestante) et “Caritate Galliae” (institutione Catholica). Quod argentarium alimentare miserrimis supermercatuum invendita quae possunt consumi distribuit.

Automno 1985, Michaelem Colucci (cognomine Coluche) sustinet qui «Tabernas cordis» creet. Cui dat assignatum nummarium mille millia francorum (nummum Francogallicum illius temporis). Trimestri tempore tardius, funera ioculatoris Coluche, obiti in casu viario cum motocycleta, celebrat. In sermone dicit: “Personam hypocrisis nostrae societatis bene educatae dempsit.”

Condit institutionem Abbatis Petri[recensere | fontem recensere]

Anno 1987, natus 75 annos, cum aliis Institutionem Abbatis Petri condit, quae auxilium ferat pauperibus ut domum inveniant. Annis 1990, «praeco hominum sine voce» cum partibus extremae sinistrae pugnat praesertim cum “ Iure domus” (Francogallice: Droit au logement, DAL). Insulas vacuas colit cum familiis sine tectis; ante ecclesiam Sancti Ambrosiii sedet, quae occupatur ab hominibus sine chartis. Amicitas autem eum seducit. Anno 1996, Abbas Petrus librum quem non legerat amici philosophi Ruggieri Garaudy (Francogallice: Roger Garaudy) sustinet, qui tardius condemnetur negationismo (h.e., negatione stragis Iudaeorum). Amicus autem Palaestinae, sacerdos qui tamen sibi fecit nomen in Resistentia, tandem «mea maxima culpa» dicet quod fratres Iudaeos offenderit. Non negabit tamen amicitatem prioris medici Michaelis d’Auria (Italiane: Michele d’Auria), condemnato contumacia anno 1997 quater latrocinio et qui erat suspectus quod in partibus extremae sinistrae inesset.

Praemia[recensere | fontem recensere]

Quamquam impediebat quin «gubernent recte», Abbas Petrus multa praemia accepit a viris publicis. In 1981, nominatus est decurio Legionis Honoris, maximi praemii Francogallici a Francisco Mitterrand. Anno 1992, negat aliquatenus ferre praemium centurionis Legionis Honoris quod gubernatores reipublicae distribuere domos vacuas hominibus SDF nolunt. Tandem accipiet cum Petrus Beregovoy tum primus minister Galliae, "Altum comitatum ad habitationes miserorum" creabit. Mense Iulio 2004, promotus est Magna-crux Legionis Honoris. Postridie, 21 Aprilis 2002, accedente Iohanne Maria Le Pen ex partibus extremae dextrae in alterum ordinem comitiarum praesidis reipublicae, sine ambigibus vocat electores ut Iacobum Chirac eligant. "Nolite eius adversarium deludere vos, mea generatio autem tantum passa est ut non taceret." Consilium suum non eum impediet quin publice obiurget Nicolaum Sarkozy ministrum internarum rerum de rogando de securitate "Necessitas est bellum inficere paupertati non pauperibus, non autem miseri in insecuritatis origine sunt."

Morbi et senectus[recensere | fontem recensere]

Agitans ingeniose, «sacerdos collector pannorum» usque ad finem pugnabit. Secundum proximos quamquam «vivebat senectutem ut summum discrimen», sella rotalis numquam disturbavit quin aeroplanum caperet ad Uagadugum Burkinae, ubi reclamavit adhuc mense Novembre 2003 in «bella paupertatemque» vel ad Olisiponem Lusitaniae, ubi particeps erat mense Aprili 2005, in consilio administrationis «Comitum internationalium Emmaus».

Die 24 Ianuarii 2006, uno anno ante mortem, ipse venerat in Conventum nationis ut legem beneficiorum et renovationis urbanae defenderet quae urbibus magis quam 3500 incolarum imponeret ut 20% domos sociales erigerent. His ultimis annis, manus trementes propter morbum Parkinsonis impediebat quin scriberet. Didiscerat informaticam cum Ad stultissimos, magno libro.

Populi favor[recensere | fontem recensere]

In terra non iam Christiana, vir popularissimus tamen erat sacerdos. Ab enim anno 1988 usque ad 2003, in Diarii Dominicae diei (Francogallice: Journal du dimanche) indaginibus primus vir praelatus inter gallos fuit ante pilicrepum Zinedinum Zidane (cognomine Zizou) vel Davidum Douillet iudokam. Fuit enim homo liber qui putabat ut non decebat. "Post mortem, inquiebat, spero occurere Deo." Cui sic potero quaerere: "Cur cum creatione sic fecisti ut fortissimi vincerent debillimos? Cur, domine, pauperes homines pati debent, pati, denuo pati? Cur sinis evenire tales iniustitias?" Sustinebat abortum in quibusdam casibus contra regulas Vaticani et aliquando homosexualium foedus (sed non matrimonium) et adoptionem si psychologae periti consentirent. Confessus est in libro Deus mi, cur? mulierem amavisse in carne sensibusque. Itaque rogabat ut ecclesia sacerdotum Catholicorum admitteret quia "ex tribus meis votis, difficilimum fuit castitas."

Mors et sepultura[recensere | fontem recensere]

Nundinis ante tactus morbo pulmonum qui factus est pneumonia die 22 Ianuarii quiete obiit orando in valetudinario Vallis Gratiae (Francogallice: hôpital du Val de Grâce), quod est clarissimorum et militum. Appellabat mortem "magnas ferias".

Decus nationis datum est in ecclesia episcopali Nostra Domina Lutetiae et postea sepultus est in vico Estevilla (Francogallice: Esteville) in Normandia. Rogavit ut in monumento "Conatus est amare" inscriberetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbam Petrum spectant.