Abatur

E Vicipaedia
Abatur. Imago in Diwan Abatur.
Abatur ad libram. Imago in Diwan Abatur.

Abatur, aliquando Abathur, Yawar, et Antiquus Dierum appellata, in religione Mandaeana est tertia ex quattuor emissionibus ex deitate suprema et ignota. Nomen 'patrem Uthre' significat, Mandaeam entitatum caelestium appellationem. Cuius epitheton usitatum est Antiquus (Atiga), et "penitus occultus et cautus"[1] appellatur. Yoshamin praeterea describitur, ultimus alterius vitae filius, figura maximi momenti in religione Mandaea, ex qua nominantur. Abatur ipsi sunt binae personae variae: Abatur Rama (superior vel caelestis), et Abatur Librae (inferior), qui animas mortuorum pensitat ut eorum sortem decerneret.

Abatur in Diwan Abatur[recensere | fontem recensere]

Abatur est unus ex praecipuis personis in libro Diwan Abatur, recentiore Mandaeorum textu. In manuscriptis exstantibus, verba post lacunam incipiunt. Abatur habitare dicitur in limitibus mundi praesentis et vitae post mortem, in finibus ad ultimas mundorum lucis margines, quod in regionibus inferioribus patet. Subter, primum fuerat nihil nisi inane ingens, aqua atra in ima parte plenum, in qua eius imago repercutiebatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "the deeply hidden and guarded."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]