A Midsummer Night's Dream

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis in quarto (1600)
Titania et Bottom (actus IV sc. 1) ab Henrico Fuseli anno 1796 picti
Titania et Oberon a Iosepho Natale Paton anno 1849 picti

A Midsummer Night’s Dream est comoedia Gulielmi Shakesperii. Scripta est inter annos fere 1594 et 1596 crebriterque docta. Edita est in quarto anno 1600; in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa est.

Scaenae primae locus est palatium ducis Thesei Athenis situm; ibi parantur nuptiae Thesei et Hippolytae. Demetrius et Lysander, qui ambo Hermiam Aegei filiam adamant, introducuntur. Aegeus filiam suam Demetrio iungere vult; illa Lysandrum praefert et cum eo in silvas fugit, Demetrio et Helena, quae hunc adamat, furtim sequentibus. Scaenae alterae actus primi locus est domus Peter Quince ubi operarii ludum scaenicum Pyramus and Thisby ad nuptias ducales praeparant, historiam amantium Pyrami et Thisbae ostendens.

Silva iuxta Athenas iacens locus est actuum secundi, tertii, quarti. Ibi Oberon rex fadorum, ad Titaniam reginam puniendam, iubet ministro Puck pharmacum oculis uxoris administrare quo, somno soluta, hominem quem primum videat statim adamet. Idem pharmacum, oculis Demetrii necnon Lysandri applicatum, ambo ad amorem Helenae constringit. Interdum operariis ad ludum scaenicum repetendum in silvam venientibus Titania, subito e somno repta, textorem Nick Bottom vidit (cui a Puck caput asini impositum est) et statim amat. Tandem, liberatis et Lysandro et Titania a pharmacis, formaque humana Bottom restituta, Theseus et Hippolyta in silvam advenientes nuptias Lysandri cum Hermia et Demetrii cum Helena iubent.

Tria enim matrimonia in palatio Thesei, locus actus quinti, celebrantur; historia Pyrami et Thisbae pessime, sed omnibus laudantibus, docetur.

Shakesperius de Theseo Hippolytaque legit in "fabula equitis" ex Historiis Cantuariensibus Galfridi Chaucer et in versione Vitarum parallelarum Plutarchianarum a Thomasso North confecta. Pyramum et Thisben e lecturis Metamorphoseon Ovidii cognovit et e legenda bonarum mulierum Chauceriana. Oberon fuit persona carminis epici mediaevalis Huon de Bordeaux Anglice a barone Berners redditi; videtur et in ludo historico de Iacobo IV rege Scotiae nuper a Roberto Greene docto.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg