AEIOU

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
A.E.I.O.U. - MCCCLXXX. Ad portam in oppido vulgo Krems nominato

A.E.I.O.U. sunt litterae compendiariae sententiae Habsburgorum quam imperator Fridericus eius nominis III. (1415o natus, 1493o mortuus) pro insigne usus est.

Historicus Alfonsius Lhotsky interpretationes litterarum collegit. Nonnullae sunt hae:

  • Austriae Est Imperare Orbi Universo
  • Austria Erit In Orbe Ultimo. Haec interpretatio saepenumero in scholis praebetur.
  • Austria Est Imperio Optime Unita
  • Augustus Est Iustitiae Optimus Vindex
  • Austria Est Imperatrix Omnis Universi
  • Fortasse anagramma est nominis dei IEOUA

Aliae sunt:

  • Alauda egregia inter oscines volucres.
  • Aquila est imperatrix orbis vasti.
  • Aquila excellit inter omnes volucres.
  • Aquilae est imperium orbis universi.
  • Austriae erunt imperatores orbis ultimi.
  • Austriaci erunt imperii Ottomanici victores.

Populus dixit linguae Germanicae sermone locali:

  • Am End' is' ollas umasunst (In fine sunt omnia vana.)

Eugenius Rosenstock-Huessy (1888o natus, 1973o mortuus) anno 1951o ita interpretatus est: Austria Europae Imago Onus Unio.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]