Vita brevis, ars longa

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vitam brevem esse refert epigraphia ad murum castelli Stettinensis inscripta.
Pictura muralis in vetere curia municipali Gottingensi inventa

Vita brevis, ars longa (saepe etiam "Ars longa, vita brevis") est sententia parallelismi e primo aphorismo extracta in libris Aphorismorum Hippocrati adscriptis. Graece sonat Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Textu enim Graeco pleno aphorismus sic legitur:

Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή, ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς, ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή, ἡ δὲ κρίσις χαλεπή.[1]

Latine primus omnium nobis cognitorum L. Annaeus Seneca citavit, qui sic oratione obliqua scripsit: "Inde illa maximi medicorum exclamatio est, vitam brevem esse, longam artem".[2] In versione corporis Hippocratici Latina aphorismus sic redditur:

Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile.[3]

Anglice partim a Galfrido Chaucer versus est:

The lyf so short, the craft so long to lerne,
Th'assay so hard, so sharp the conquering.[4]

Theodisce prima verba ab Iohanne W. Goethe in ludo Faust reddita sunt:

Ach Gott! Die Kunst ist lang!
Und kurz ist unser Leben.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hippocrates, Aphorismi 1.1.
  2. Seneca, Dialogi 10.1.2
  3. Santorius, Commentaria in primam sectionem Aphorismorum Hippocratis (Venetiis, 1629) p. 15. Quartum saepe citatur ut ''experientia fallax''; e.g., ''The Aphorisms of Hippocrates, by Elias Marx, Novi Eboraci 1817, p. 28. (Textus apud Google Books)
  4. Galfridus Chaucer, The Parlement of Foules 1-3.
  5. Iohannes Wolfgang Goethe, Faust 1.558-559