Dignum est

E Vicipaedia
(Redirectum de Ἄξιον ἐστίν)

Vide etiam paginam discretivam: Dignum est (discretiva)

Icon Slavonicum imaginis "Dignum est" Mariae matris Iesu: verba Достóйно éсть supra ad dextram partem leguntur

Ἄξιον ἐστίν, Slavonice Достóйно éсть, Latine "Dignum est" incipit carmen praecativum quo mater Iesu magnificatur et imploratur. Cosmas Maiumitanus(en) episcopus, hymnographus nuncupatus, medio saeculo VIII aut totum textum carminis elaboravit aut posteriorem partem:

Ἄξιόν ἐστιν ὡς ἀληθῶς,
μακαρίζειν σε τὴν Θεοτόκον,
τὴν ἀειμακάριστον καὶ παναμώμητον
καὶ μητέρα τοῦ Θεοῦ ἡμῶν.
Τὴν τιμιωτέραν τῶν Χερουβεὶμ
καὶ ἐνδοξοτέραν ἀσυγκρίτως τῶν Σεραφείμ,
τὴν ἀδιαφθόρως Θεὸν Λόγον τεκοῦσαν,
τὴν ὄντως Θεοτόκον,
σὲ μεγαλύνομεν.

Propter famam huius precationis pictores Ecclesiae Orientalis icones designare solebant Mariam matrem Iesu monstrantes, verbis Ἄξιον ἐστίν seu Достóйно éсть inscriptis. Talis icon, praeclarissima imago montis sacri Athonis, olim in cella "Ἄξιον ἐστίν" iuxta Caryas servata, hodie in ecclesia principali (Πρωτάτο) illius oppidi visitatur.

In ecclesiis ritus Byzantini cantitant hoc carmen, megalynarion dictum, in certis sacris officiis nocturnis et ad initium liturgiae divinae (i. e. missa eucharistica), cum episcopum a porta ad altare comitantur.

Carmen Odyssei Elytis[recensere | fontem recensere]

Titulo Άξιον Εστί Odyssei Elytis anno 1959 carmen confecit; e quo Michael Theodoraces oratorium laicum Άξιον Εστί mox composuit. Verbis Latinis Dignum est tituli horum carminum in linguas Europaeanas haud inepte reddi solent. Eadem autem verba Latina alio contextu in liturgia occidentali cantitantur in praeconio Paschali (Exsultet), Gallicane "Dignum est et iustum est", communius "Dignum et iustum est". Hisce verbis etiam praefatio missae eucharisticae incipit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]