Τάσδε θεογλώσσους Ἑλικὼν ἔθρεψε γυναῖκας

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Epigramma, quae verbis Τάσδε θεογλώσσους Ἑλικὼν ἔθρεψε γυναῖκας incipit, saeculo I a.C.n. exeunte ab Antipatro Thessalonicensi scripta, enumerationem offert poëtriarum Graecarum novem. Textus huius epigrammatis in Anthologia Palatina (9.26) servatur. Nomina poëtriarum versibus 3-7 repetuntur. Versio metrica Latina ab Hugone Grotio composita est:

Sunt etiam doctae, muliebria nomina, vates,
Quas Helicon aluit Pieriumque iugum.
Praxilla et Myro facundaque gloria Lesbi
Et quae vix Anyte cedit, Homere, tibi.
Est Erinna etiam Telesillaque, tuque Corinna
Quae docta clypeum Palladis arte canis:
Et Myrtis placida et versu quoque femina Nossis
Omnes perpetui carminis artifices.
Aetheris aequavit tellus foecunda labores,
Ille novem Musas protulit, ista novem.

Poëta secutus est ut videtur homonymo Antipatro Sidonio, qui enumerationem septem sapientium scripserat.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fridericus Dübner, ed., Epigrammatum Anthologia Palatina cum Planudeis et appendice nova (Lutetiae: Didot, 1888) vol. 2 p. 6 (Graece, Latine)
  • A. S. F. Gow, D. L. Page, edd. et interprr., The Greek Anthology: The Garland of Philip and some contemporary epigrams (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1968) vol. 1 pp. 24-25 (textus), vol. 2 pp. 36-37 (commentarius) (Graece, Anglice)