Festina lente

E Vicipaedia

Σπεῦδε βραδέως fuit dictum Augusti principis.[1] Desiderius Erasmus in Adagiis proponit Augustum a verbis Aristophaneis ludicris inspiratum quae sunt Σπεῦδε ταχέως (scil. "Festina cito").[2]

Dictum Augusteum Latine redditur Festina lente, cui titulo Erasmus commentationem suam subiungit.[3] Haec fuit sententia Aldi Manutii, typographi ac scriptoris Italici.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 25; Macrobius, Saturnalia 6.8.7. Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.11.
  2. Καὶ σπεῦδε ταχέως: Aristophanes, Equites 495
  3. Desiderius Erasmus, Adagia 2.1.1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]