Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, scil. "Haud oportet multos reges esse", sunt verba de monarchia quibus Ulixes (libro secundo Iliadis) milites Achaeos praecipit ut Agamemnonem faveant;[1] de quo praeceptu Aristoteles in Politicis disserit.[2] Verbis paullo mutatis οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη, scil. "Haud oportet multos Caesares esse", Arius Didymus philosophus anno 30 a.C.n. Octavianum suasit ut Ptolemaeum Caesarem interficeret, quem Cleopatra VII Aegypti regina C. Caesari pepererat.[3]

Verbum πολυκοιρανίη, quod Homeristae sensu "imperium a multis possessum" accipiunt, Rhianus "imperium de multis gessum" intellexit.[4]

[recensere] Notae

  1. Ilias 2.204
  2. Aristoteles, Politica 1292a13; cf. Theophrastus, Characteres 26
  3. Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 81
  4. Rhianus fragm. 1.10 Powell apud Stobaeum, Anthologium 3.4.33


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum